- VELLAVI
- VELLAVIpopuli Galliae, sub Arveruorum imperio, tempore Iul. Caesaris, Comment. l. 7. c. 75. hodieque praefecturae Arverniae accensentur, eiusque Rectori una cum Gabalis parent. A' Strabone gentibus 14. inter Garumnam et Ligerim sedes habentibus, et Iulianae Aquitaniae ab Augusto attributis adnumerantur, inter Helvios et Arvernos medii: Ptolemaeo Velauni dicuntur, aliis aliter. Eorum urbs apud Ptolemaeum Revessio, postea nomine populi assumptô, Vellavi quoque appellari coepit, inter Aquitanicae primae civitates octavô et ultimô locô posita: quam novi scriptores oppid. S. Paulini S. Paulian, 2. leuc. a monte Anicio seu Podio celsissimo distans esse volunt. Sed quodcumque illa nomen tuletit, sive illâ eversâ, sive adliuc stante, illinc Episcopatus sedes in civit. Anicium seu Podium, quibusdam Puy en Auvergne, alias Puy en Velay, transsata est: numerantque recentiores Notitiae eius Episcopum inter Antistites Bituricensi Archiepiscopo suffragantes, septimum, Provinciale vero MS. Metropolitani sui potestati exemptum, et uni Episcopo Romano peculiari quôdam privilegiô subiectum tradit. Unde Stephanus, Dei gratiâ Aniciensem Episc. Domini Papae suffraganeum specialem, se vocat, in literis A. C. 1223. Dicitur autem Anicium, quod Anicio, monti editissimo, uni e dorsis montis Cebennici, non procul a Ligeri, impositum; Podium, quod in monte structum: hâc enim voce Galli montem locumve celsissimum indigitant. Pago Vellavo ac Dioecesi praeter Podium, Espalicum, Fabia Fay, et Castellum Novum continentur. De Podio videntur intelligendi versus Lucani, l. 1. v. 435.——— Qua monitubs ardua summisGens habitat cana pendentes rupe Cebennas.Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide etiam in voce Velauni et Vellauni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.